- STRENIA
- STRENIADea memoratur Varroni de L. L. l. 1. Ceroliensis a Carinarum iunctis dictus, Carinae, postea Cerionia, quod hinc oritur caput facrae viae, a Streniae sacello. Item Festo Pomp. l. 17. Itaque neque eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia, ad domum Regis Sacrificuli, sed a Regis domo, ad Sacellum Streniae. Quô locô imperite quidam Sireniae legerunt: Nam Streniam Deam dictam, quae Strenis seu muneribus Kal. Ian. dandis accipiendisque praeesset, auctor est Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 16. Cui a strenuitate aut bellica fortitudine nomen deductum, Id. Non. Marcellus c. 1. num. 56. ex Pomponio in Pictoribus, Asside,Si qua est alia ventura Strena strenue.Et haec ratio, quod Tatius, quem primum Strenarum auctorem fuisse vidimus, has accepit, quia strenuis illas viris convenire iudicavit. Sextus Rufus p. 229. Streniae, (ubi corrupte quidam Strenuae reposuerunt) sacellum, in 4. regione constituit: Alii aediculam nominant. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 5. et Dempsterum in eum Paralipom. l. 1. c. 13. Casaubon. ad Athen. l. 3. c. 18. et ad Suet. Aug. c. 57. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.